Registro n. 8 precedente | 549 di 1171 | successivo

549. Francesco Sforza al podestà e commissario di Lodi 1452 gennaio 22 Lodi

Francesco Sforza ordina al podestà e commissario di Lodi che faccia al più tardi entro un mese, (tenuto presente che sono forestieri) giustizia con rito sommario ai fratelli Simone e Giovanni de Palmenghis di Parma.

Potestati et comissario Laude.
Porecte nobis supplicationis, nomine Iohannis Simonis et Iohannis Iacobi, fratrum de Palmenghis de Parma, copiam tibi mittimus presentibus insertam, eius autem tenorem considerantes, maxime ne dicti supplicantes, qui hic forenses sunt, diutius per litigia detrahantur, mandamus tibi et volumus quatenus, vocatis qui evocari debuerint, super recitatis in dicta supplicatione ius facias summarium et expeditum, simpliciter et de plano sine strepitu et figura iuditii, remotis cavillationibus et frivolis obiectionibus quibuscumque, rem huiusmodi expediendo intra mensem ad tardius post receptionem presentis, aliqua litis pendentia non obstante. Data Laude, die xxii ianuarii MCCCCLsecundo.