Registro n. 8 precedente | 55 di 1171 | successivo

55. Francesco Sforza al podestà di Cremona 1451 novembre 26 Cremona

Francesco Sforza vuole che il podestà di Cremona intervenga presso i tre arbitri (Luca Sardi, magistro Pietro de Ferramolis e Araldo de Suinatis) ricorrendo, se necessario, alla detenzione, per sollecitare la chiusura della vertenza tra Francesco de Burgo e Rainaldo de Varolis.

Potestati Cremone.
Ne que vertitur controversia inter Franciscum de Burgo, parte una, et Raynaldum de Varolis, ex altera, reddatur sempiterna, scribimus vobis et volumus quod Luce de Sardis, magistro Petro de Ferramolis et Araldo de Suinatis, arbitris electis inter partes predictas, ad huiusmodi terminandam controversiam iniungatis et mandetis quod, sub eo termino et pena, de quibus videbitur vobis, pro celeriori caso diffinitionem etiam per omnia iuris remedia et personalem detentionem, si opportuerit, illos compellendo prememoratam causam, diffiniant et decidant et modo quod neutri partium iuste querele accomodatur occasio. Cremone, die xxvi novembris MCCCCLprimo.