Registro n. 8 precedente | 660 di 1171 | successivo

660. Francesco Sforza a Giovanni Angiolelli da Bologna 1452 gennaio 29 Milano

Francesco Sforza vuole che Giovanni Angiolelli da Bologna, capitano di giustizia, costringa Bazono o a versare a Ludovico Rosso e soci quanto loro doveva quel Giovannino menzionato dai ricorrenti, che se n'è scappato via grazie a Bazono, oppure a consegnarlo loro.

115r Domino Iohanni de Agnollelis, capitaneo iustitie.
Videbitis per incluse petitionis seriem querellam, quam nobis fecerunt Lodovicus Rossus et socii de Bazono, ibidem nominato, qui de familia vestra esse debet. Quamobrem, cum supplicantes ipsi, si vera sunt exposita, merito confovendi sint contra eundem Bazonum, nec eius culpa, credito suo privati remaneant, mandamus vobis et volumus quatenus, habito coram vobis Bazono suprascripto, et constito quod eius defectu, memoratus in ea Iohaninus aufugerit, sicuti asseritur, eo casu compellatis omnino Bazonum eundem ad dictis supplicantibus integre satisfatiendum de omni eo ad quod eis debite teneatur Iohaninus antedictus, aut ad consignandum Iohannem a ipsum, ne Bazonus sepedictus de eius malitia glorietur. Data Mediolani, die xxviiii ianuarii 1452.


(a) In A Iohannum.