Registro n. 8 precedente | 756 di 1171 | successivo

756. Francesco Sforza al referendario di Pavia 1452 febbraio 9 Milano

Francesco Sforza ordina al referendario di Pavia di intervenire perché i ricorrenti Andrea e Urbano da Ponte riabbiano le cose loro.

Referendario Papie.
Andreas et Urbanus de Ponte ad nos recursum habuerunt cum involuta eorum petitione, cuius tenorem actendentes, maxime quia minus honestum videretur quod supplicantes, aliorum defectu et culpa aliorum, de a rebus suis privari deberent, mandamus vobis et volumus quatenus, si narrata vera esse conperrieritur b, et precipue quod supplicantes idem nullam hac in re culpam conmisserint sive fraude, eo casu provideatis opportune quod res sue, de quibus ibi habetur mentio, ipsis proinde debite date solvende libere relaxande et restituende supplicantibus, sicuti c bene conveniens videtur. Data Mediolani, die viiii februarii MCCCCLII.


(a) In A des con s finale depennata.
(b) Così in A.
(c) sicuti ripetuto.