Registro n. 8 precedente | 789 di 1171 | successivo

789. Francesco Sforza al podestà di Milano

Francesco Sforza ordina al podestà di Milano che se è vero quanto il milanese Giovanni da Dugnano espone nella sua supplica, faccia in modo che il ricorrente ricuperi quello di cui furtivamente fu privato.

Potestati nostro Mediolani.
Attendentes ea que nobis per inclusam supplicationem exposuit Iohannes de Dugnano, civis noster Mediolanensis, ac ut supplicans rerum suarum, pro quibus agitur, que sibi furtive subtracte esse dicuntur, restaurationem obtineat et culpabiles debita pena puniantur, mandamus tibi et volumus, quatenus de narratis summariam assummas informationem et denique provideas omnimode circa indemnitatem eiusdem exponentis, prout convenientius esse dignoveritis, taliter quod et iusticie locus sit et supplicans rerum suarum, si vera sunt exposita, satisfactionem quam citius assequatur. Data Mediolani, die xi februarii 1452.