Registro n. 8 precedente | 932 di 1171 | successivo

932. Francesco Sforza al podestà di Milano 1452 febbraio 23 Milano

Francesco Sforza ordina al podestà di Milano che, vista la supplica di Lucia e Angerina, sorelle de Ricardis, conseguano, accertatane la verità, celermente i loro crediti e costringa i ricordati nella supplica eredi del defunto Trenta a rendere quanto spetta alle ricorrenti.

Potestati nostro Medioani.
Porrecte nobis supplicationis parte Lucie et Angerine, sororum de Ricardis, copiam tibi mittimus presentibus insertam: eius autem visa continentia et ut supplicantes, que litigiorum inexpertes et inhabiles esse dicuntur, huismodi eorum creditorum celerius habere et assequi valeant, mandamus tibi et volumus quatenus, vocatis qui fuerint evocandi, super contentis ibidem summarie et quam expeditius ius facias, sine strepitu et figura iudicii, et si liquerit de vero credito supplicantium et precipue per instrumenta, uti asseritur, compellas, per quecumque iuris subsidia, commemoratos in ea heredes quondam Trente ad integram dictis supplicantibus reddendum solutionem, in modum quod debitum suum absque litigiorum anfractibus et temporum dillacionibus omnimode recipiant, reiectis quibuslibet frivolis obiectionibus. Data Mediolani, die xxiii februarii MCCCCLII.