Registro n. 9 precedente | 148 di 257 | successivo

148. Disposizione ducale in favore di Ruffino, Michele e Gottardo Della Croce 1458 marzo 8 Milano

Francesco Sforza concede a Ruffino Della Croce o uno dei suoi fratelli, castellani della fortezza di Domodossola, di assentarsi senza trattenuta di stipendio, per munizioni, vettovaglie ecc.

Dux Mediolani, et cetera. Quia contingit nobiles dilectos nostros Rufinum et fratres dela Cruce, castellanos castri Domiossule (1), hinc inde aliquem ex eis absentare sicut fecerunt hactenus pro solicitandis stipendiis, munitionibus, victualis, rationibus et aliis eorum negotiis, declaramus et decernimus quod id facere possint ac pro tempore quo aliquis ex eis absens steterit a fortilicio predicto, dictis occasionibus, vel ex eis aliqua tam pro preterito quam futuro tempore a die revocationis licentiarum huiusmodi in antea nulla sibi fiat stipendii retentio, dicta revocatione in hoc prorsus non attenta, mandantes, et cetera, in quorum, et cetera. Mediolani, viii martii 1458.
Advena .
Iohannes.


(1) Identificati come Michele e Gottardo Della Croce (cfr. SANTORO, Gli uffici, p. 624).