Registro n. 10 precedente | 420 di 1018 | successivo

420. Francesco Sforza al cardinale Colonna 1452 agosto 4 Quinzanello

Francesco Sforza raccomanda al cardinale Colonna un latore di lettere che Cristoforo Attendoli, prevosto della chiesa di Sant'Abbondio di Cremona, manda a Roma.

[ 68r] Domino cardinali Colomnensi.
Habet venenerabilis (a) frater Christoforus de Attendolis, prepositus ecclesie Sancti Abondii civitatis nostre Cremone, affinis noster dilectus, presentium latorem pro nonnullis suis peragendis, de quibus dominatio vestra certior effitietur in presentiarum, ad partes illas romanas transmittere: is fisus in ea qua soletis dilectos nostros humanitate et caritate plecti ad vos recursum habebit. Quam ob rem et nos dominationem vestram maiorem in modum exortam facimus ut nostri contemplatione hunc ipsum eius nuntium comendatitum su[s]cipere et confovere velit, quemadmodum reverendam dominationem vestram facturam non ambigimus. Preparati pro ea ad omne eius decus et incrementum. Ex felicibus nostris castris apud Quinzanum, die iiii augusti MCCCCLII.


(a) Cosė in A.