Registro n. 10 precedente | 894 di 1018 | successivo

894. Francesco Sforza al podestà di Varese 1452 agosto 8 Calvisano

Francesco Sforza ordina al podestà di Varese di provvedere che, con procedura sommaria, Nicolino da Varese, marescalco del conduttore ducale Antonio Landriani, consegua dai debitori della sua giurisdizione quanto gli è dovuto.

[ 150r] Potestati Varisii.
Significavit nobis Nicolinus de Varisio, marescalchus strenui Antonii de Landriano, ductoris armorum nostri dilectissimi, quod in iurisdictione tua nonnullos debitores habet, et precipue occasione dotis uxoris sue, a quibus satisfactionem suam consequi nequit ob debitorum eiusmodi renitentiam et eius inhabilitatem ad litigandum, nisi sibi de opportuno presidio occurramus. Quare mandamus tibi et volumus quod contra huiusmodi suos debitores ius sibi summarium ministres et expeditum simpliciter et de plano, sine strepitu et figura iudicii, cavillationibus et frivolis exceptionibus quibuscumque abiectis, facti veritate comperta, et constito de vero credito dicti exponentis, debitores huiusmodi per omnia iuris remedia cogas et compellas ad eidem integre satisfaciendum de omni et toto de quo verus apparuerit creditor et taliter quod litigiorum protellationibus et expensis non veniant fatigari. Data in nostris felicibus castris apud Calvisanum, die viii augusti 1452.