Registro n. 3 precedente | 260 di 801 | successivo

260. Francesco Sforza ad Alberto Marliani e Giovanni Ceno da Varese 1450 novembre 15 Milano

Francesco Sforza propone ad Alberto Marliani e Giovanni Ceno da Varese, rispettivamente podestà e referendario di Cremona, di addivenire a una compensazione tra Rinaldo Agosti e il supplicante.

[ 55r] Potestati (1) et refrendario Cremone (2).
Egregie et nobilis dilecti nostri, concernentes vera esse que in suplicacione presentibus involuta narantur recolentesque alias ex lata sentencia per eximium doctorem dominum Stefanum Fazardum, civem nostrum papiensem, in controversia versa et tunc vertente inter egregium Antonium Guidobonum et Raynaldum de Augustis, ipsum Raynaldum ad Cameram nostram condemnatum fuisse in ducatos aureos quingentos, quam quidem condempnacionem sibi remisimus et anulavimus, dummodo ipse e converso Camere nostre remitteret quodlibet creditum quod cum ipsa habere reperiretur, nobisque tenentibus ipsi Raynaldo pro ipso suplicante ad satisfacionem summe ducatorum in ipsa suplicatione expresse, quia in nos dictum debitum assumpsimus indemnitatem eiusdem suplicantis, imo verius Camere nostre providere volentes, per has nostras vobis comittimus atque mandamus quatenus vel Raynaldum antedictum ad suprascriptam obligacionem suplicanti ipsi remittendum et annullandum inducatis vel eiusdem fideiussores in antelata controversia prestitos artetis et artari faciatis ad ipsi suplicanti solvendum et satisfaciendum de tot pecuniis quot huiusmodi obligacionis summe equivaleant quemadmodum ex honestatis et equitatis iure convenit. Data Mediolani, 15 novembris 1450.
Cichus.


(1) Identificato come Alberto Marliani (cfr. SANTORO, Gli uffici, p. 408).
(2) Identificato come Giovanni Ceno da Varese (cfr. SANTORO, Gli uffici, p. 411).