Registro n. 3 precedente | 612 di 801 | successivo

612. Francesco Sforza ai Maestri delle entrate e ai collaterali generali 1451 gennaio 8 Milano

Francesco Sforza informa i Maestri delle entrate e i collaterali generali che Balzarino da Riva è morto in viaggio mentre se ne andava in missione a Roma: si liquidi ogni sua spettanza. Subentra in sua vece il fratello Ambrogio con eguale mensile di 7 fiorini.

[ 126v] Die viiii ianuarii.
Magistris intratarum et collateralibus nostris generalibus.
Dlilecti nostri, preteritis diebus, dum Romam mississemus pro servitiis nostris Balzarinum de Rippa, tabellarium curie nostre, ipse, ut sentimus, in itinere defunctus est. Contentamur ergo et volumus quod eundem in calendis mensis huius cassari faciatis eiusque raciones fieri, necnon scripturas et solutiones quasdam proinde opportunas. Volumus quod insuper per Ambrosium de Rippa, dicti Balzarini fratrem, eius loco scribi faciatis in dictis calendis iuxta ordines banchi illius sibique responderi ordinatis temporibus de illa mensuali provisione florenorum septem a solidis xxxii pro quolibet floreno, de qua et prout eidem Balzarino respondebatur. Data Mediolani, die viii ianuarii 1451.