Registro n. 4 precedente | 71 di 1893 | successivo

71. Francesco sforza a Niccol V 1451 dicembre 31 Milano

Francesco Sforza raccomanda al papa frate Giovanni Evangelista da Cannobio, che, avendo inteso che il duca raccomandava per l'abbazia di San Pietro in Precipiano un'altra persona, non curavit eidem abbacie se immiscere.

Domino nostro pape.
Post reccomendaciones tam humiles quam devotas, et pedum oscura beatorum sanctitatis vestre cedulam et eius quidem manu signatam vidi, qua venerabili sacre pagine professori frati Iohanni Evangeliste de Canobio, ordinis Eremitarum, confert motu proprio abbatiam Sancti Petri Precipiani, diocessis terdonensis, qua quidem pro collacione beatitudini vestre gracias pervigentes habeo, que servitores et cives meos, quorum in numero est iddem magister Iohannes Evangelista, ita memorie habeat et dignitatibus exornare et promovere ultro studeat. Verum, cum ipse frater Iohannes Evangelista intellexisset me beatitudinis vestre benignitate et fiducia ductum, antea de ea spem dedisse domino Galeoto Ratto, doctori, pro quodam affine suo et mihi sit obsequentissimus, etiam sicut subditum erga dominum suum esse convenit, non curavit eidem abbatie se immiscere. Ex quo vestre sanctitati supplico dignetur ipsum excusatum suscipere et modestiam atque fidem considerare suam ac commendare et in super, quandocumque tullerit opportunitas eius pariformiter reminisci et comodo honori et promocioni sue consuler. Gratus et enim mihi quoque et acceptus est ac mansuetudine animi, bonitate morum, honestate vite, meritis, sacrarum pericia litterarum, caritate in pauperes et [ 30r] religione in Deum et aliis virtutibus quidem preditus et denique talis, qui, eo quoque inscio et repugnante, promoveri a sanctitate vestra, cui Deus altissimus incolumitatem longevam et meliora continue incitamenta prestare dignetur. Mediolani, ultimo decembris (a) 1451.
Cichus.


(a) Cosė in A.