Registro n. 5 precedente | 20 di 250 | successivo

20. Francesco Sforza al Papa 1451 giugno 12 Milano.

Francesco Sforza chiede al Papa di mantenere la prima sua parola e, cioè, di affidare il monastero benedettino di San Pietro di Percipiano nel Tortonese al frate Pietro Ratto, nipote di Galeotto Ratto, capitano di giustizia di Milano, e non già al sopravvenuto Spinetta Malaspina, che per di più è genovese.

[ 6r] Pape.
Etsi per plures litteras meas scripserim beatitudini vestre me alias pollicitum fuisse mona- sterium Sancti Petri de Percipiano ordinis Sancti Benedicti diocesis Therdonensis venerabili fratri Petro de Rattis, nepoti egregii doctoris domini (a) Galeoti Ratti, capitanei iustitie huius urbis mee, et eandem beatitudinem pluries clarificaverim sic mee dispositionis esse, respectu syti ipsius monasterii, quod apud confines est Ianuenses, cui providendum duxi de memorato fratre Petro, qui una cum parentibus et agnatis me statumque meum prompta fide et amore prosequntur et in quorum fide fiduciam gero singularem pro ipsius status mei tranquilitate et conservatione. Quod sic esse cognoscens venerabilis magister Iohannes Evangelista cui sanctitas vestra de ipso providerat ceu litteris beatitudinis vestre et ipsius relatibus acceperam, monasterium id sua sponte renuntiavit. Attamen im presentiarum ad me devenit dominus Spineta Malaspina cum bullis pro eo monasterio confectis et aposto- lico brevi querens per me ad illius tenutam et possessionem intrometti, de quo admirari non mediocriter cepi, credens hanc dispositionem et mentem meam a corde beatitudinis vestre declinasse, et ambigo prelibatam beatitudinem vestram pro ea qua me statumque meum dilectione et caritate suis in ulnis amplectitur et caripendit, hoc preter hanc voluntatem meam contulisse, si memorie reduxisset quantum statui meo importet. (b) Etsi fortassis quisque ex meis hoc beatitudini vestre significaverit me de prefato domino Spinetta illi bene preferre contentarmi, id significatum fuisse ultra mentem et noticiam meam omnipotentem Deum per presentes attestor, quare cum huiusmodi possessionem predicto domino Spinette recusem dari, plures et quam plures respectus michi ipsi anteponendo et maxime quia is Ianuensis est, pleneque confidens de prenominato fratre Petro eiusque tota domo et progenie, prelibatam beatitudinem vestram denuo supplex oro dignetur pro sua clementia hoc ipsum monasterium sibi conferre libere. Nam ob hoc ultra ad singularissimam gratiam habiturus sim [ 6v] statui meo videbo stabilimentum dari. Et quia prelibata beatitudo vestra super huiusmodi monasterio ordinaverat florenos centum de Camera annuatim solvendos domino Tadeo de Noxeto, cum maxime desiderem id liberum dari et absque ulla pensione prememorato fratri conferre, precibus quibus possum eidem supplico dignetur pensionem ipsam tollere. Promitto, hac ipsa cessante pensione, contentum remanere quod unum ex primis vacaturis beneficiis, que intra confines meos sunt equivalentis valoris ipsi domino Tadeo illius pensionis loco conferatur meosque favores, cum acciderit pro adipiscenda possessione sibi faciam impartiri. Cui me, et cetera. Data Mediolani, die xii iunii 1451.
Franciscus Sfortia manu propria.
Cichus.


(a) dominii con ultima i depennata.
(b) Segue cancellato: quare cum huiusmodi possessionem predicto domino Spinette recusem dari.