Registro n. 8 precedente | 799 di 1171 | successivo

799. Francesco Sforza al podestà di Milano 1452 febbraio 11 Milano

Francesco Sforza vuole che il podestà di Milano chiami i ricorrenti Antonio e Giovanni, entrambi de Birago, e se scopre che è vero quanto si dice nella supplica, induca le parti a un compromesso in cui si abbiano per validi (se tali legalmente sono) sia gli atti fatti che i testi escossi, ad evitare perdite di danaro.

[ 135v] Potestati nostro Mediolani.
Ne causa, de qua inclusa facit supplicatio mentionem, immortalis reddatur et partes, que proximiores esse dicuntur, invicem diu contendant, mandamus tibi et volumus quatenus, vocatis adnominatis in ea Antonio supplicante et Iohanne, ambobus de Birago, si narrata vera esse compereris, astringas partes easdem potius ad faciendum compromissum, his modo et forma, quibus factum alias esse appareat in arbitros ibidem memoratos, sicuti esse equum videtur, decernentes, pro minore partium impensa, quod acta et actitata quecumque testesque hinc retro in causa ista producti valere et facere debere, non aliter ac si denuo producerentur et fierent, dummodo alias legitime facta sint et producti. Data Mediolani, die xi februarii MCCCCLII. Si tamen aliud iuridicum in contrarium adesset, de eo vellemus tuis avisari. Data ut supra.