Lombardia Beni Culturali
12

Cartula offertionis pro anima

1041 giugno, Maderno.

Rolando suddiacono e Ficia, Grimaldo e Ingleberga sua moglie, Razo/Rozo e Albiza sua moglie, abitanti in Pozo, nella pieve di Maderno, tutti di legge romana, donano alla chiesa di S. Pietro in Monte per l'anima di Olderico vescovo <di Brescia> , loro senior, tre alberi di olivo con le rispettive ablaciature di tre piedi ciascuna, siti nella medesima pieve, in luogo detto Glaria.

Originale, ASVat, FV, I, 2620 (SPM, 19) [A]. Nel verso, di mano coeva: Offersio[[........]] d[e] ol[iv]es [[.....]]| Materno [[..]] fec(it) Rolan[do] subdiac(onus)[[..]] alios [plur]es (integrazione probabile); di mano del sec. XII: Materno; segnatura del sec. XVI: 1042 iunii.

Cf. VARANINI, L'olivicoltura, pp. 150 (nota 10, alla data 1042), 126-8, 152 (nota 62); MENANT, Campagnes, p. 159 (note 474, 475).

Circa la data cf. nota introduttiva al doc. 9.

(SN) In nomine domini Dei eterni. Anno ab incarnatjone domini nostri Iesu Cristi | mille quadragimo secundo, mense iunius, inditjone secunda. Ecl(exi)a | Sancti Petri que dicitur Monte nos Rolandus subdiaconus et | Ficia seu Grimaldo et Ingleberga iugalibus adque Razo et Albiza | ite(m)que iugalibus, abitare videmur in plebe Materno, locus Pozo, qui profesi summus nos omnes ex natjone nostra legem vivamus Romana (a), | ipsis na(m)que iugalibus nostris nobis consenciente et subter confirmante, | offertoris et offetris, donatores et donatris ipsius ecl(exi)a Sancti Petri, p(resentes) p(resenti) di|simus: quisquis in sanctis ac in venerabilibus locis ex suis aliquit contullerit rebus, | iusta Octori vocem, in oc seculo centuplum accipiad, insuper, quod melius | est, vitam posidebit eternam (1). Ideoque nos qui supra offertores et offertrixi | donamus et offerimus in eadem ecl(exi)a it sunt arboris ollivarum trex cum | suarum ablaciatura quod sunt per unusquisque earum pedes trex, iuris nostris, | poxitis in eadem plebe, ad locus ubi dicitur Glaria; coerit ei: | a mane rebus Sancti Agustini, a meridie rebus Sancti Benedicti, a sera via, a montis | rebus Sancti Marii. Que autem s(upra)s(crip)tis arboris ollivarum iuris nostris superius nomi|natis ab ac die in eadem ecl(exi)a donamus, offerimus et per presente cartula | offersionis ibidem abendum confirmamus, facientes exinde pars ipsius | ecl(exi)a a presenti die proprietario nom(ine) quiquit volueritis sine omni nostra | et ehredibus nostris contraditjone. Quidem et spondimus adque promittimus nos | s(upra)s(crip)tis Rolando subdiaconus et Ficia seu Grimaldo et Ingleberga | iugalibus adque Rozo et Albiza ite(m)que iugalibus, una cum nostris ehredibus, | pars ipsius ecl(exi)a ab omni omminem defensare; quod si defendere non potu|erimus aut si predictis arboris ollivarum pars ipsius ecl(exi)a per covix ingenium | subtragere quexierimus, tunc in duplum eadem nostra offersio pars | ipsius ecl(exi)a restituamus qualiter pro te(m)pore fuerint melioratis aut valu|erint sub exstimatjone in consimille loco, pro anima domni Odelrici episcopus (2) | seniori nostro marcedem; nec nobis licead ullo te(m)pore nolle quod vo|luimus, set quod ad nobis ic semel factum vel conscriptum est sub iusiuran|dum inviolabiliter conservare promittimus cum (b) stipullatjone subnisxa. | Acto in eadem plebe Materno. Feliciter.
Signum +++++ manibus s(upra)s(crip)torum Grimaldi et Inglebergi iugalibus | adque Rozo et Albiza ite(m)que iugalibus seu Ficia, qui anc cartul(am) offersio|nis ut supra fieri rogaverunt et ipse Grimaldo et Rozo eadem con|ius suarum consenserunt ut supra.
Signum +++ manibus Aidulfi et Alberici seu Constancii viven|tes lege Romana testes.
Signum ++ manibus Martini et Vitali testes.
(SN) Ego Gariardus notarius scriptor uius cartula offersionis | postradita conplevi et dedi.


(a) Alla fine del rigo segue ipso na(m)q(ue) superfluo.
(b) A cu.

(1) Cf. MATTH. 19, 29.
(2) Cf. doc. 1, nota 3.

Edizione a cura di Ezio Barbieri ed Ettore Cau
Codifica a cura di Gianmarco Cossandi

Informazioni sul sito | Contatti
Sito valido XHTML | CSS