Registro n. 11 precedente | 1248 di 1770 | successivo

1248. Francesco Sforza a Giovanni da Milano 1453 aprile 11 Milano

Francesco Sforza, siccome Giovanni da Milano, armigero ducale, trattenuto da servizi ducali, dispone la sospensione, a suo arbitrio della vertenza di Facino, fratelli de Guargualiis e loro madre con lo stesso Giovanni o eredi del defunto Marsilio de Sicleriis.

Dux Mediolani, et cetera, Papie Anglerieque comes ac Cremone dominus, legittimis moti de causis et presertim, cum Iohannes de Mediolano, armiger noster dilectus, nostris in obsequis impeditus, commode nequeat defenssioni causa inframemorate intendere instanciam omnis cause et questionis vertentis inter Facinum et fratres de Guargualiis ac eorum matrem, parte ex una sive pluribus, et ipsum Iohannem sive heredes quondam Marsilii de Sichleriis parte ex altera sive aliis, a die hodierna ad nostri usque beneplacita inclusive, tenore presentium suspendimus et in suspenso teneri volumus et iubemus. Data Mediolani, xi aprilis 1453.
Sub fide nostri sigilli.