Registro n. 11 precedente | 1280 di 1770 | successivo

1280. Francesco Sforza al podestÓ di Pavia 1453 aprile 13 Milano

Francesco Sforza comanda al podestÓ di Pavia che, vista la supplica di Stefano de Sapetibus, abitante della pieve di Casio in Lomellina, cerchi di concordare le parti. Non riuscendovi, conceda al supplicante di allegare le sue prove del deposito e della liberazione. Constando essere stato fatto deposito e liberazione, provveda che il ricorrente non abbia a subire alcuna molestia e, se fosse stata fatta qualche novitÓ contro di lui, la revochi. Opponendosi qualcosa giuridicamente rilevante, glielo si scriva.

Potestati nostro Papie.
Attendentes memorata in inclusa supplicatione Stefani de Sapetibus, habitatoris loci plebis Casii nostre Lumelline, et ne idem debitum bis persolvatur, quod iniquum esset, mandamus vobis et volumus quathenus, habitis partibus, eas invicem concordes reddere studeatis, sicuti rei qualitas videtur promereri. Quod si effici non poteris, tunc dictum supplicantem admittatis ad (a) legitimas probationes suas, occaxione depositi et liberationis huiusmodi. Et si constiterit de (b) [ 267r] ipsis deposito et liberatione, eo casu provideatis opportune quod supplicans, ex causa, pro qua agitur, nullo pacto realiter vel personaliter molestari sive inquietari possit, et si qua facta obinde contra supplicantem vel secuta esset novitas, illam faciatis libere revocari ne supplicanti fiat iniusticia et contra veritatem opprimatur, quam sequi disponimus, dicto statuto in hac parte non attento. Si tamen aliud iuridicum obstaret, de eo volumus vestris reddi certiores. Data Mediolani, xiii aprilis 1453.


(a) ad in interlinea.
(b) Segue expositis depennato.