Registro n. 11 precedente | 1289 di 1770 | successivo

1289. Francesco Sforza al podestà di Milano 1453 aprile 14 Milano

Francesco Sforza vuole che il vicario del podestà di Milano convochi Cristoforo de Campo e Giovanni Donadeo dili Curti per accertare se gli arbitrati di cui si fa parola meritano di essere applicati o non. Nel caso che non lo fossero, renda giustizia entro otto giorni.

[ 269v] Vicario potestatis Mediolani.
Ob causam vertentem inter Christoforum de Campo, parte ex una, et Iohannem Donadeum dili Curti, ex altera, habuimus coram nobis partes ipsas et, illis auditis, mandamus vobis et volumus quathenus, habitis partibus, cognoscatis numquid arbitramenta, pro quibus agitur, executionem promerentur debite vel ne. Et si noveritis arbitramenta predicta executioni merito fore demandanda, eo casu illa exequamini et exequi faciatis, ubi autem secus sit, tunc hac in re iuris debitum ministretis per modum quod neutri partium digne conquerendi prestentur obinde causa, et premissa expediatis intra dies octo continuos ad longius post (a) harum receptionem. Mediolani, xiiii aprilis 1453.
Aliquibus litteris hinc inde emanatis et non attentis. Data ut supra.


(a) Segue harum depennato.