Registro n. 11 precedente | 1324 di 1770 | successivo

1324. Francesco Sforza al capitano della Martesana 1453 aprile 17 Milano

Francesco Sforza ordina al capitano della Martesana di indurre Tonolo e alcuni altri Brambillesi a pagare gli onera occurrentia, che a dispetto di quanto hanno fatto per tanti anni addietro, da non molto tempo si son fatti difficili ad assolvere tale loro dovere.

Capitaneo (a) nostro Martesane.
A non multo tempore citra sŤ difficieles reddi videntur Tonollus et (b) nonnulli alii Brambilenses, in inclusa supplicatione denotati, ad contribuendum oneribus in loco Merate, in quo habitant, occurentibus, licet continuo soliti sint cum comuni et hominibus dicti loci onera pro eorum rata sustinere iam longioribus annis, quibus ibidem moram (c) traxerunt. Quod, cum iniquum existimemus, mandamus tibi et volumus quathenus, si narrata vera sunt, provideas quod dicti Brambilenses iuxta solitum et pro eorum rata debitaque portione ad occurentia onera cum dictis comuni et hominibus omnino contribuant, sicuti honestum et debiter videtur. Data Mediolani, xvii aprilis MCCCCLIII.


(a) Segue Martesane depennato.
(b) Segue non nulli depennato.
(c) Segue traherunt depennato.