Registro n. 11 precedente | 1393 di 1770 | successivo

1393. Francesco Sforza al podestà di Pavia 1453 aprile 23 Milano

Francesco Sforza vuole che il podestà di Pavia, resosi conto della verità della grave rimostranza del pavese Giacomo de Sachis contro Zanino Figaria, cerchi di ritrovare la nominata Agnesina e i suoi beni e farla riavere con detti suoi beni al ricorrente suo marito.

Potestati nostro Papie.
Fieri nobis gravem queremoniam Iacobus de Sachis, civis noster illius civitatis Papie, de Zanino de Figaria, sicuti inclusa peticio te habunde certiorem reddet, quare, attentis in ea memoratis, mandamus tibi et volumus quathenus, si narrata vera sunt, studeas his omnibus modis de quibus tibi expedire videbitur comperire nominatam in ea Agnesinam et bona sua, eam cum eisdem bonis dicto supplicanti viro suo assignari faciendo, sicuti equum est et iustum. Agas igitur taliter, hac in re, quod ulteriorem obinde non sentiamus queremoniam. Mediolani, xxiii aprilis MCCCCLIII. (a)


(a) A margine: Pro magnifica domina Francischa.