Registro n. 11 precedente | 1432 di 1770 | successivo

1432. Francesco Sforza al podestÓ di Milano 1453 aprile 27 Milano

Siccome il milanese Castello de Brena deve assentarsi da Milano per affari ducali, Francesco Sforza decreta la sospensione delle istanze delle cause vertenti davanti al giudice del segno del cavallo del podestÓ di Milano che detto Castello e suo fratello Michele hanno con la venerabile Fabbrica del duomo. Tale sospensione avrÓ luogo fino al ritorno del prenominato Castello, ritorno che sarÓ reso noto con un pubblico documento.

[ 296v] Dux Mediolani, et cetera, cum habeat se hinc, rebus pro nostris, Castelus de Brena, civis Mediolani noster dilectus, absentare idcircho instantiam cause et questionis vertentium coram iudicem ad signum equi potestatis nostri Mediolani inter dictum Castellum et Michaelem, eius fratrem de Brena, parte una, et venerabilem Fabricam ecclesie maioris huiusmodi urbis, sive agentem pro ea, ex altera, necnon instancias omnium et singularum, et causarum et compromissorum vertentium diversis de causis et inter varias et diversas partes coram dicto Castello, a die hodierna usque ad redditum eiusdem Castelli ad hanc ipsam nostram civitatem, de quo redditu volumus tunc confici publico instrumento, tenore presentium suspendimus et in suspenso teneri volumus et iubemus. Data Mediolani, sub fidem nostri sigilli, xxvii aprilis 1453. (a)


(a) A margine: Pro magnifico domino Cicho.