Registro n. 11 precedente | 420 di 1770 | successivo

420. Francesco Sforza al podestà di Lodi 1453 gennaio 10 Milano

Francesco Sforza si meraviglia con il podestà di Lodi che l'ebreo Angelo non abbia ancora recuperato il suo credito, per il quale aveva anche fatto plurime sollecitazioni al suo predecessore. Si presti, quindi, premurosamente a che egli ottenga quel credito testato anche dall'allegato atto di obbligazione e, in più sia pure risarcito delle spese fatte con i relativi interessi.

Potestati nostro Laude.
Iterato nobis supplicavit Angelus, ebreus, occaxione consecutionis illius sui crediti de quo pluries scripsimus precessori tuo, prout inclusa eius narrat supplicatio, et tamen nihil actum est, uti asserit, de qua miramur. Credebamus sibi dicta de causa fuisse satisfactum, et, propterea, mandamus tibi et expressius volumus quatenus, constito summarie ac ullo sine litigio de vero supplicantis credito, provideas, omnibus expedientibus iuris remediis et iuxta dispositione instrumenti obligationis, de quo in supplicatione exprimitur, quod supplicans efficaciter celerem consequatur solucionem et satisfacionem veri sui crediti a debitoribus et fideiussoribus ipsis in eorum bonis vel aliter, prout melius tibi expedire videbitur, premissa expediendo simpliciter et de plano, sine strepitu et figura iuditii, reiectis cavillationibus quibuscunque, sic quod ulteriorem hac de re non sentiamus querelam. Data Mediolani, x ianuarii 1453. Faciendo etiam eidem supplicanti de interesse et expensis legitimis, provide per eum factis, integre omnino satisfieri, sic quod indemnitati sue omnino consulatur. Data ut supra. Referta sub data die xiii februarii anni suprascripti.