Registro n. 11 precedente | 421 di 1770 | successivo

421. Francesco Sforza al podestÓ di Milano 1453 gennaio 10 Milano

Francesco Sforza porta a conoscenza del podestÓ di Milano la supplica di Luigi da Dugnano che da Giacomo e Pietro da Cernusco non viene soddifatto del suo credito.Costandogli detto credito e soprastante un pericolo di fuga dei debitori, gli faccia catturare e, avutoli, interrogati sul loro debito, non li lasci andare se prima non avranno saldato il dovuto o non avranno dato garanzia di farlo in un tempo non minore di un mese oppure di presentarsi a ogni richiesta. La loro cattura pu˛ venir affettuata in qualsiasi tempo, anche di mercato.

[ 101r] Potestati nostro Mediolani.
His inclusam tibi mittimus supplicationem, quam nobis porexit nobilis Aluisius de Dugnano, dilectus noster. Attentis igitur in ea narratis, ne supplicans malitia nominatorum in ea Iacobi et Petri, fratrum de Cisnusculo vero suo credito privatus remaneat, mandamus tibi et volumus quatenus, si tibi, etiam parte non citata, constiterit de vero credito supplicantis et de fuga sive fuge suspitione eorundem fratrum, ipsos personaliter detineri facias, quibus detentis, si tibi, illis vocatis, denuo apparuerit de vero supplicantis credito, eos non relaxes donec supplicanti integre satisfecerint aut ydonee satisdederint de satisfaciendo infra terminum convenientem, qui tamen minor uno mense non existat, pro omni et toto eo ad quod sibi debite tenebuntur ex causa ibidem expressa, vel de se presentando totiens quotiens fuerint requisiti et de parendo iuri. Captio autem predicta fieri possit quolibet tempore ferriato et non feriato, ac etiam in die merchati, ne fratres ipsi de eorum fuga valeant gloriari, sic quod ullo absque litigio supplicans integram suam assequatur satisfactionem. Mediolani, x ianuarii 1453.