Registro n. 11 precedente | 639 di 1770 | successivo

639. Francesco Sforza a Cedreone da Roma 1453 gennaio 31 Milano

Francesco Sforza ordina a Cedreone da Roma, vicario del podestÓ di Milano, di convocare da lui Luigi da BascapŔ e Pietro Landriani e di disporre che Pietro eseguisca gli arbitrati tra loro fatti e omologati e che i pegni sottratti a Pietro per ordine dello stesso vicario siano lasciati a Luigi, presso il quale rimarranno fino a che egli non sarÓ del tutto soddisfatto dei denari dovutigli.

[ 141v] Domino Cedreoni de Roma, vicario domini potestati(s) Mediolani.
Spectabilis domine vicarie, placeat coram vobis habere ad Cameram vestram Aluisium de Baxilicapetri, ex una parte, et Petrum de Landriano, ex altera, et in ea Camera vestra provideatis opportune quod exequantur per dictum Petrum arbitramenta inter eas partes facta et omologata alias, relassari faciatis statim dicto Aluisio pignera ad instantiam ipsius Aluisii, de mandato vestri derobata dicto Petro, sine aliqua exceptione remansurra penes ipsum Aluisium donec fuerit ei satisfacto et integre, respectu denariorum contentorum in eis arbitramentis, pro quibus satisfieri faciatis ipsi Aluisio, non obstante confessionibus ipsi Petro factis et pecuniis solutis, ut asseritur, per ipsum Petrum, de quibus eis assertis confessionibus sit mentio, potissime attenta quod ipse pecunie sibi solute sunt facinus solute contra precepta oretenus per meos dominos de ducali Consilio iusticie et absque licentia dicti Aluisii. Mediolani, xxxi ianuarii 1453. (a)


(a) A margine: Vacat quia non ex conmissariis processit.