Registro n. 11 precedente | 698 di 1770 | successivo

698. Francesco Sforza al capitano di Monza 1453 febbraio 6 Milano

Francesco Sforza ordina al capitano di Monza che se si fosse reso conto che nella sua giurisdizione Bartolomeo Visconti ha debitori, li induca a saldare completamente i loro debiti.

Capitaneo Modoetie.
Habet spectabilis miles, affinis noster dilectus, dominus Bertolomeus Vicecomes quosdam in commissa tibi iurisdictione debitores in satisfaciendo retrogrados, sicuti informaberis. Cum igitur non intendamus illum per litigii deduci, ea propter mandamus tibi et volumus quatenus, constito tibi per summariam informationem de vero supplicantis credito, compellas quoscumque repertos eius veros debitores expedientibus, quibus (a) iuris remediis id ad integram solutionem faciendam pro toto eo ad quod sibi debite tenebuntur quavis ex causa, per modum quod supplicans debitum cum integritate, absque litigio et presto omnino reportet suum, cavillacionibus quibuscumque cessantibus et facti veritate attenta. Data Mediolani, vi februarii 1453.


(a) In A quibusvis modis con vis modis depennato.