Registro n. 11 precedente | 803 di 1770 | successivo

803. Francesco Sforza al podestÓ di Alessandria 1453 febbraio 19 Milano

Francesco Sforza ordina al podestÓ di Alessandria di procedere rapidamente, sentite le parti e tenuto presente che Zanino Zuffo de Clavigia de Vigetio Ŕ forestiero, minorenne e incapace di stare in giudizio, e soddisfarlo di quanto gli si deve.

Potestati nostro Alexandrie.
Parte Zanini Zuffi de Clavigia de Vigetio porecta est nobis supplicatio involuta, cuius tenorem attendentes, quia supplicans ipse minor, forensis et ad litigandum inhabilis dicitur, utque partes minoribus fatigentur incommodis et expensis, committimus vobis et volumus quatenus, vocatis vocandis, in causa, de qua ipsa facit supplicatio mentionem, procedas summarie simpliciter et de plano, sine strepitu et figura iudicii et sine litigio, cavillationibus et frivolis exceptionibus cessantibus quibuscumque, iusticiam ministrando et integrum restituendo ipsum supplicantem in quantum veniat et sit de iure restituendus. Data Mediolani, die xviiii februarii 1453.