Registro n. 11 precedente | 837 di 1770 | successivo

837. Francesco Sforza al capitano di Como 1453 febbraio 22 Milano

Francesco Sforza ordina al capitano di Como di convocare presso di sé Petrino e figli da Cogliate insieme con il ricorrente Zuchinio Maineri, ingegnere e officiale del naviglio di Como, e cerchi di arrivare a un accordo fra le parti in modo che Zuchinio consegua il credito dell'affitto che rivendica.

Capitaneo nostro Cumarum.
Creditor est Zuchinius de Mayneriis, ingeniarius et offitialis noster navigii Cumarum nostri, Petrini et filiorum de Coliate, occaxione ficti, sicuti inclusa eius petitio commemorat. Cum autem Zuchinus ipse, nostris impeditus servitiis, incommode se ab illa nostra civitate absentare possit, committimus vobis et volumus quatenus, accedentibus illuc dictis Petrino et filiis, sive altero ex eis, eos coram vobis advocetis una cum supplicante predicto et, ipsis auditis, studeatis eos invicem componere et aliter hac in re provideatis quod supplicans debitum suum penitus, absque litigio et dillatione temporis, consequi veniat. Mediolani, xxii februarii 1453.