Registro n. 11 precedente | 881 di 1770 | successivo

881. Francesco Sforza a Paolo da Carpi 1453 febbraio 28 Milano

Francesco Sforza, ricordando quanto scritto da Paolo da Carpi, podestà di Como, circa la supplica di Antonino da San Benedetto per il danno procuratogli e di cui deve essere reintegrato, vuole che si costringa Bartolomeo a restituire i denari avuti quale prezzo delle perle, e si dia ad Antonio un curatore senza la cui autorità non possa disporre dei suoi beni, specie se immobili.

Domino Paulo de Carpo, potestati nostro Cumarum.
Intelleximus que nobis per vestras significastis cum vestro apparere et iudicio circha supplicata superioribus diebus per Antoninum de Sancto Benedicto nobis, quo quidem iudicium vestrum huiusmodi esse videtur, silicet quia lesio, de qua (a) conquerebatur idem Antoninus processit ex ipsius Antonii facilitate et samplicitate veniret, et esset ipse Antonius restituendus in integrum adversus ratificationem et ipsa instrumenta obligationis et restitucionis, de quibus in supplicatione sua habebatur mentio, cogendus qui est nominatus in ipsa supplicatione Bartolomeus ad restitucionem denariorum perventorum ex pretio dictarum perlarum, quodque dandus est curator eidem Antonio supplicanti et eius bonis sine cuius auctoritate (non) possit de bonis suis, maxime immobilibus disponere, (ne) Antonius contingat ulterius taliter ledi et decipi. Quare inherentes dicto vestro iudicio contentamur et vobis committimus quatenus dictum supplicantem, si ita iustum putatis, restituatis in integrum adversus dictam requisicionem et instrumenta obligationis et protestacionis de curatore, etiam, ut scribitis, providendo ac in reliquis quoque faciatis vestris iuxta apparere predictum, quia sit honestati consonum omni ex parte videtur ne quispiam suis involutus et deceptionibus glorietur vel locupletetur. Data Mediolani, xxviii februarii 1453.


(a) Segue conquerebatur depennato.