Registro n. 8 precedente | 1121 di 1171 | successivo

1121. Francesco Sforza al capitano del Seprio 1452 marzo 8 Milano

Francesco Sforza ordina al capitano del Seprio di impedire che Alberto Besozzi venga gravato per i medesimi beni in due luoghi e perci˛ non venga tassato a Legnano e faccia revocare qualsiasi novitÓ che per questa causa gli fosse stata fatta.

Capitaneo nostro Seprii.
Gravem nobis Alberthus de Besucio fecit querelam, sicuti per inclusam supplicationem videre poteris. Cum igitur inhonestum censeamus quempiam, eisdem pro bonis, duobus in locis indebite gravari, ideo mandamus tibi et volumus [ 187r] quatenus, si vocatis vocandis, constiterit supplicantem ipsum debite non teneri ad contribuendum oneribus in loco Legnani nec ad id solitum esse, et demum vera sint exposita, eo casu illum, occasione huiusmodi onerum, in dicto loco gravari nec molestari patiaris vel permittas et, si qua indebita novitas vel molestia proinde contra eum attentata extitisset, illam facias libere revocari. Data Mediolani, die a viii martii MCCCCLII.


(a) die ripetuto.