Registro n. 8 precedente | 618 di 1171 | successivo

618. Francesco Sforza al vicario di Montebrianza 1452 gennaio 29 Milano

Francesco Sforza ordina al vicario di Montebrianza che, accertato il vero credito per un accordo di soccida, intervenuto tra il ricorrente Nicola de Lacanale e certi Pedrazzino e Maschero, fratelli de Spiafreddis da Vergano, costringa detti fratelli al pagamento della somma dovuta, anche se questa esorbita dalla sua giurisdizione.

109v Vicario Montis Brianze.
Nicolaus de Lacanale asserit se quorundam Pedrazini et Mascheri, fratrum de Spiafreddis de Vergano, esse creditorem de certa denariorum summa occaxione socedi, sicuti per arbitramenta et promissionem proinde factam clarius liquet, a quibus tamen satisfactionem suam recipere nequit. Quapropter mandamus vobis et volumus quatenus, evocatis ad vos partibus, si apparuerit dictum supplicantem verum esse fratrum predictorum creditorem, uti affirmat, eo casu conpellatis fratres ipsos per omnia iuris remedia ad eidem integre satisfaciendum de omni eo quod debite habere debuerit, non obstante quod commissa vobis iurisdictio se ad tantam usque summam non extendat, ut partes releventur ab expensis. Data Mediolani, die xxviiii ianuarii MCCCCLII.