Registro n. 8 precedente | 619 di 1171 | successivo

619. Francesco Sforza al podestà e al giudice dei malefici di Milano 1452 gennaio 29 Milano

Francesco Sforza comunica al podestà e al giudice dei malefici di Milano di aver concessa la grazia al milanese Pietro de Lantelmonis, per il taglio di legna in un boschetto di Lancillotto de Crottis, che, a sua volta, l'aveva perdonato. Il duca vuole che venga annullato ogni accenno della condanna fatta a detto Pietro.

Potestati et iudici malleficiorum Mediolani.
Volentes mitius agere erga Petrum de Lantelmonis, civem nostrum Mediolanensem, qui sub pretextu quod certa lignia incidisse debuerit in quoddam buschetto spectabilis dilectissimi nostri Lanzelotti a de Crottis condepnatus esse debuit, quam eius fortassis culpa expeteret, actentis precipue in anexa eius supplicatione narratis et remissione in primis prefati Lanzalotti, contentamur et eidem per presentes gratiam huiusce condepnationis facimus liberalem, mandantes propterea vobis quatenus omnem processum, bamnum et condepnationes ac quelibet alia exinde subsequta cassetis et revocetis ac cassari, annulari libere et revocari omnino faciatis, taliter quod Petrus ipse ullo umquam futuro tempore, premissa de causa, molestari quovis modo realiter nec personaliter sive inquietari nequeat. Data Mediolani, die xxviiii ianuarii MCCCCLII.


(a) In A Lanzelottis con s finale depennata.