Lombardia Beni Culturali
97

Attestationes testium

1183 aprile 9, Brescia.

Magio e Ugo de Gromethello, consoli di giustizia di Brescia, ordinano al notaio Girardo di redigere in forma pubblica le testimonianze <in favore del monastero di S. Pietro in Monte> , escusse in propria presenza nella controversia tra Alberto <de Cenatho> , abate di San Pietro in Monte, e Guglielmo de Ripa.

Originale, ASVat, FV, I, 2690 (SPM, 89) [A]. Copia semplice incompleta del sec. XVIII, LUCHI, Codex Dipl. Brixiensis (BSMn, ms. Labus 84), cc. 54r-59v [C]. Copia semplice incompleta del sec. XVIII, LUCHI, Codex Dipl. Brixiensis (BMVe, ms. lat. V, 17), pp. 101-19 [D]. Copia semplice incompleta del sec. XVIII, LUCHI, Codex Dipl. Brixiensis (BCVr, ms. 1782), pp. 76-89 [E]. Copia semplice parziale del sec. XIX, LUCHI, Codex Dipl. Brixiensis (BQBs, ms. O. VIII. 46.), cc. 19v-21v, alla data 1184 [D']. Nel verso di A, di mano coeva: Testes contra [Gu]ilielmo de Ripa pro universale [[.......]] de Nubolento; di mano del sec. XIV: De [Nu]bulento; altre annotazioni tarde, tra cui segnatura del sec. XVI: 20, 1183 (il secondo 1 è corr. su 3) 9 aprilis.

Cf. GUERRINI, Il monastero, pp. 186-7; BONFIGLIO DOSIO, Condizioni economiche, pp. 153 (nota 221, alla data 1182), 154 (note 247, 249, 251, 253); MENANT, Gli scudieri, pp. 279 (nota 3), 284 (nota 19), 286 (nota 24), 288 (note 30, 31); MENANT, Le monastère de S. Giulia, pp. 119, 126 (nota 6), 127 (note 11, 12); NAVARRINI, "Domini" e "Paysani", p. 27 (sotto la segnatura errata "FV, 2688"); MENANT, Campagnes, pp. 316 (nota 29), 397 (nota 8), 412 (nota 59), 420 (nota 88), 423 (nota 97), 428-9 (nota 116), 433 (nota 133), 434 (nota 134), 435 (note 137, 138), 438 (nota 147), 441 (nota 163), 442 (nota 167), 461 (nota 247), 665 (nota 348), 668 (nota 359), 677 (nota 9, sotto la segnatura errata "FV, 2680"), 685 (nota 40), 689 (nota 57), 702 (nota 118), 708 (nota 137), 723 (nota 202), 780 (nota 436); ARCHETTI, Tempus vindemie, p. 255 (nota 81).

La pergamena, in discreto stato di conservazione, presenta soltanto modeste abrasioni e rosicature lungo le parti periferiche. La scrittura è disposta su due colonne: lo spazio intermedio, delimitato da due linee verticali incise a secco, è occupato da diversi segni grafici di età medievale (alcuni dei quali a forma di mano con l'indice teso), che segnalano singoli passaggi del dettato. Compaiono forellini di cucitura nei margini inferiore e superiore nonché nel margine destro.
L'impaginazione corrisponde a quella dell'originale, dove ogni testimonianza, preceduta da paragrafo, è collocata a inizio di rigo. Il passaggio da una colonna all'altra è segnalato con due barre verticali.
La sentenza dei consoli di giustizia di Brescia, cui il presente testimoniale è correlato, non ci è pervenuta. È invece sopravvissuta la sentenza d'appello emessa il 30 dicembre dello stesso anno (doc. 100), con la quale il conte Azzo, console di Brescia, da un lato sancisce i diritti giurisdizionali del monastero su di un terreno sito nella curtis di Nuvolento, diritti che il giudizio di primo grado in favore di Guglielmo de Ripa aveva messo in discussione, dall'altro lato conferma la precedente sentenza favorevole a S. Pietro a proposito della chiusa del mulino sul Chiese.

§ Griffus de Nuvolento i(uratus) t(estatur): 'Ego audivi a mea recordantia, que est .XL. annorum et plus, plubice dici | a senioribus et iunioribus illius loci quod tota curtis Nuvolenti tenetur universaliter per Sanctum Petrum in Montem, | excepta curte Sancti Michaelis quam illi de Lavellolongo tenent (a) per Sanctam Mariam de Dom; a(m)plius non vidi ha|bitare aliquem ibi ubi illa femina, de cuius districto agitur, manet, set audivi dici illam terram ubi ipsa stat esse | Sancti Benedicti; nescio quod monasterium Sancti Petri habuisset districtum de illa terra'.
§ Presbiter Albertus Sancti Petri in Monte i(uratus) t(estatur): 'Dico universalem honorem et districtum curtis totius Nuvolenti esse | monasterii Sancti Petri in Monte, excepta curticella Sancti Michaelis, que tenetur per canonicos'. Interogatus quomodo scit | hoc, r(espondit): 'Scio propter cartulas (1) quas habet inde monasterium et quia scio quod quedam pars est infeata (b) et vidi fieri fi|delitates de illo honore monasterio, s(cilicet) abbati: isti tenent ibi cum honore a monasterio, s(cilicet) (c) Advocati Sancte Marie et filius Girardi de Calkaria (d) et filii Obi|zonis de Calkaria et eius nepotes, et illi omnes de Lavellolongo et filii Raterii Amici et Piurdus de Palacio et Bele|natus de Turre cum suis parzonavolis solebat tenere a monasterio cum honore, set monasterium | habet modo illud adquistum ab eo, et Acerbus de Calkera solebat similiter tenere ibi a monasterio cum honore, | set monasterium habet illud acatatum'. Item dicit predictum Girardum de Calcaria emisse (2) unum ploum terre ibi | a quodam homine de Monteclaro quam ipse Girardus vendidit cuidam homini cum honore; et cum abas audisset quod vendis|set cum honore, fecit abas placitum (3) cum eo de honore et obtinuit abas. Interogatus si Rasca tenebat a mona|sterio cum honore, r(espondit) non. Interogatus si Ariprandus Bocardus qui tenebat per Rascam distrinxit domum Lorenzonum, r(espondit): 'Nescio' (e); si Rodulfus de Conceso tenet ibi honorifice, r(espondit): 'Non tenet a (f) monaste|rio, set tenet a Sancta Maria ad Manzanicham, quam credo non esse de curte Nuvolenti, imo credo esse de curte Ser|lis'. Interogatus si monasterium habuit districtum de hoc sedimine, de cuius districto agitur, r(espondit): 'Nescio quod vidissem am|plius in ea habitari, set vidi Albertum Obizonum et Dothum eius fratrem et Grassum generum illius Alberti tenere terram | istam de cuius districto modo lis est, et distringebantur illi per monasterium, et credo per istam et per aliam. De ca(m)bio dato pro | vaso nescio aliquid nisi ex auditu. Item vidi Marcellum qui tenebat terram illorum de Capriolo dare guadiam | monasterio, et dabant bla(m)me(m) monasterio'.
§ Presbiter Albertus reversus et interogatus si vasus aqua vadit supra terram Guilielmi, r(espondit): 'Nescio nisi ex auditu'. Interogatus, r(espondit)| se nescire aliquem focum in loco Nuvolenti qui non distringatur per monasterium vel illos qui tenent honorifice a | monasterio, preter illos qui sunt supra curtem Sancti Michaelis, 'quos credo .V. focos esse, set nescio quot sint; isti sunt illi | foci quos scio, s(cilicet)Sarioli et Dodo cum filio et Cavalerius et Boldellus cum fratribus et quedam femina'. Interogatus, r(espondit): 'Credo | id quod tenet Malatasca fore de ipsa curte Sancti Michaelis, nec monasterium habet inde districtum, quia non est de cur|te Nuvolenti, ut credo, nec scio si Sanctus A(m)brosius habeat ibi terram'.
§ Albertus Rainaldi de Nuvolento i(uratus) t(estatur): 'Ego audivi publice dici a senioribus et a iuvenioribus hominibus (g) illius | loci Nuvolenti a mea recordantia, que est .XXX. annorum, quod universale districtum curtis Nuvolenti est Sancti Petri in | Monte et quod tenetur per illud monasterium et ab ipso monasterio, excepta curte Sancti Michaelis, que tenetur per | illos de Lavellolongo, et credo quod tenent illam curtem Sancti Michaelis a Sancta Maria'. Interogatus si illa curtis Sancti Micha|elis est de curte Nuvolenti, r(espondit): 'Non est de districto (h) curtis (i) Nuvolenti (j)'. Interogatus si domini de Lavellolongo habent districtum | suarum terrarum quas habent in Nuvolento, r(espondit): 'Sic habent et tenent illi domini a monasterio in terra illa honorifice terram et | districtum, et ego teneo unam particellam et districtum et decimam illius particelle ab illis dominis de Lavellolongo et servio | inde eis co(mun)iter cum uno caballo'. Interogatus si illi de Lavellongo habent districtum tenute Malataske, r(espondit): 'Habent, set | nescio a quo teneant illud tenute Malataske'. Interogatus si Rasca de Capriolo habet districtum sue tenute et si Aripran|dus Bocardus distrinxit Martellum pro facto quod habuit cum Laurenzonibus (k), r(espondit): 'Nescio'. Interogatus si Rodulfus de Conceso habet | districtum de suis terris, r(espondit): 'Nescio'. Interogatus si plebs Nuvolenti habet suum cum honore, r(espondit): 'Non vidi eam bandeza|ri, set credo quod stat sub episcopo'. Interogatus si illi de plebe tenent ecclesiam Sancti Michaelis et eius tenutas cum honore, | r(espondit): 'Nescio'. Interogatus si Girardus Peliparius tenet unum clausum iuxta castrum Nuvolenti, de districto cuius ipse Girar|dus iuravit fidelitatem Iohanni de Calapino, r(espondit): 'Tenet clausum a d(omi)no Iohanne, et credo quod iuravit fidelitatem ei de illo | districto, set nescio a quo d(omi)nus Ioh(anne)s teneat illud clausum'. Interogatus si Inverardus Bonizi, tenens tenutam Guiliel|mi, percussit Nasellum, tunc gastaldum abbatis, r(espondit): 'Scio (l) quod Inverardus percussit illum Nasellum in platea plebis, set tunc sta|bat Inverardus supra illud illorum de Calcaria, qui tenent honorifice a monasterio, ut audivi dici, nec | scio qualiter Inverardus arivasset de illo facto, nec scio quod (m) abbas distrinxisset Inverardum vel fratres pro aliqua (n)| offensa'. Interogatus si vidit Bonizos tenere tenutam d(omi)ni Guilielmi per .XL. an(nos) et plus ita quod faciebant | districtum abbati, r(espondit): 'Diu est quod tenent et laborant terras Guilielmi, set non habitabant supra nec scio quod fecis|sent inde districtum abbati'. Interogatus si id quod tenetur ibi a Sancta Iulia vel per Sanctum Benedictum tenetur honorifice, r(espondit): 'Ne|scio'. Interogatus, r(espondit): 'Non vidi clusam molini abbatis alibi, quod sciam, nec scio quod vasus qui tollit aquam de vase Rothoni sit factus supra terram Guiliel|mi (o) nec scio quod abas dedisset inde (p) ca(m)bium nec denarios | Bonizonibus'.
§ Tonsus conversus Sancti Petri in Monte i(uratus) t(estatur): 'Ego recordor de .L. an(nis)| quia eram natus per terremotum (4), nec vidi aliquem habitare supra tenutam Guilielmi nisi a .IIIIor. an(nis) infra, et de ipsa | tenuta monasterium habet decimam, set non vidi pro illa tenuta districtum fieri abbati nec Guilielmo quia ne|mo habitabat supra illam tenutam, set a mea recordantia, que est .L. annorum, audivi ab antiquis hominibus illius loci | quod universale districtum curtis Nuvolenti est Sancti Petri in Monte, excepta curticella Sancti Michaelis, et illi de La|vellolongo tenent honorifice a Sancto Petro in Monte et Advocati et illi de Calcaria similiter et Lafra(n)cus Asinarii | tenet ab Advocatis, et adhuc habet monasterium operas in illa sorte Asinarii'. Interogatus si illi de Lavellolongo | habent districtum tenute Malataske, r(espondit): 'Sic habent, set est illa tenuta de predicta curticella Sancti Michaelis'. | Interogatus si Rasca de Capriolo habet districtum sue tenute, r(espondit): 'Se(m)per audivi dici quod illa tenuta est de districto mo|nasterii et vidi quod Marcellus dabat monasterio unum secatorem in prato monasterii in anno pro ipsa tenuta | et decimam illius tenute habet monasterium, et vidi quod gastaldus monasterii, s(cilicet)Sina, abstulit ei petiam carnis, | s(cilicet) spallam vel ama(m), per monasterium, nec scio quod Ariprandus Bocardus distrinxisset Marcellum'. Interogatus si Rodulfus de | Conceso habet districtum de suis terris, r(espondit): 'Terre ille Rodulfi non sunt de curte Nuvolenti de plebe Nuvolenti'. Interogatus, | r(espondit) idem quod Albertus Rainaldi. Interogatus, r(espondit): 'Nescio si Girardus Peliparius fecisset fidelitatem de districto clausi Iohanni | de Calapino, set ille Girardus stat supra illud monasterii et est de districto monasterii'. De eo quod Inverardus percussit | Nasellum in platea plebis et quod Inverardus stabat tunc supra illud illorum de Calcaria, et quod nescit si distrinxissent per | abbatem per aliquam offensionem interogatus, r(espondit) plus .XL. an(nis) esse quod Bonizoni tenuerunt tenutam Guilielmi, set non | stabant supra; 'Sancta Iulia non habet terram in Nuvolento, nec scio quod terra Sancti Benedicti teneatur honorifice'. Interogatus | si clusa molini abbatis est ducta plus in susum, r(espondit): 'Non, a .XL. a(nnis) infra, nec scio quod vasus molini sit supra terram | Guilielmi nec scio quod abas dedisset inde ca(m)bium vel denarios Bonizonibus'.
§ Albericus Iohannis de Novelasiis (q), que (r) villa (s) est desubtus B(ar)nathum, i(uratus) t(estatur): 'Ego recordor a t(em)pore terremotus et ab eo | t(em)pore infra audivi ab avo et patre et barbano meo quod terra Sancti Benedicti que est in loco Vallis est de districto | monasterii Sancti Petri in Monte. Item dico illam terram Sancti Benedicti que est (t) in ipso loco Vallis fore de districto Sancti | Petri in Monte, et hoc scio ego quia avus et pater meus tenebant de ipsa terra Sancti Benedicti et dederunt eam ante|cessoribus Mazocki de Oriolo, et cum erat m(ih)i necesse terra illa, quia Mazoccus nolebat eam m(ih)i dimittere, fui | conquestus de ipso Mazocco d(omi)no abbati Benedicto Sancti Petri et Inganabato, qui dederunt pro me sententiam de ipsa terra; | et, data sententia, fui ibi ubi ipse Mazoccus dedit guadiam inde vel Inganabato, tunc advocato, vel Ma|zugio, tunc gastaldo, et hoc credo fuisse in ecclesia Sancte Marie de Dom, et ibi erat Martinus (u) filius meus et | Lafra(n)cus Blandinus de Barnatho et Bochunzius de Su(m)vico, et hoc fuit eo anno quo Inganabatus venit de o|stagiaria imperatoris (5) et videtur m(ih)i circa .XII. an(nos) esse quod hoc fuit. Item dico quod abbas (v) Sancti Petri habet distric|tum de omnibus allodiis que sunt in loco Vallis, excepto de his que sunt in villa B(ar)nathi et in Su(m)vico'. Interogatus quomodo scit | hoc, r(espondit): 'Quia sto in illo loco Vallis et scio quod distringit omnes, et ego sto supra meum allodium et distringo per eum, | et scio quod non est alius d(omi)nus qui habeat ibi districtum preter abbatem Sancti Petri'.
§ Mazoccus de Oriolo de loco Vallis i(uratus) t(estatur): 'Dico quod pater meus tenebat de terra Sancti Benedicti in ipso loco Val|lis unde dabat .IIII. de(narios) ficti cuidam Ottello de Novelasiis, quam terram ipse Ottellus volebat auferre patri | meo, et vidi quod pater meus invenit illum in ipsa terra et vulneravit eum cum ense, unde ipse conquestus fuit abbati | Iohanni qui fuit de Bornado et Martino Surico, qui fecerunt emendare patrem illi Ottello .X. sol(idos) et fecerunt sibi | dare guadiam et preceperunt ut pater meus daret sibi .IIII. sol(idos) banni pro illa offensione, unde Martinus | Suricus habuerit terciam partem et abbas remisit duas partes, ut pater meus dixit m(ih)i, et iuxta .XL. an(ni) sunt, | parum plus vel parum minus, quod hoc fuit. Item sto ego supra meum allodium unde distringo per monasterium Sancti Petri; | ita si facerem offensionem in Brixia et haberet querelam abas inde quod distringerem per eum; et omnes homines illius loci, | tam illi qui stant supra suum allodium quam illi qui habitant supra sortes, distringunt se per monasterium Sancti | Petri, exceptis illis de Bernatho, qui distringunt se per illos de Manerva, et illi de Su(m)vico, qui distringuntur per U|gonem Piocolum de Gavardo, qui tenet illud districtum per ipsum abbatem. Item dico Albericum, qui testatus est superius, | fuisse conquestum de patre meo abbati Benedicto de predicta terra Sancti Benedicti (w), unde pater meus dedit guadiam | predicto abbati. Item fui postea alia vice in ecclesia Sancte Marie de Dom, ubi pater meus iterum dedit guadiam | Mazugio gastaldo abbati (x), presente Inganabato tunc advocato, pro eadem terra Sancti Benedicti, et circa .XII. | an(nos) potest esse quod hoc fuit, parum plus vel parum minus, ut m(ih)i videtur'. De facto Nuvolenti nescit aliquid iste | nec Albericus Iohannis.
§ Lafra(n)cus Kizola de Mazano i(uratus) t(estatur): 'Dico quod duo homines stant supra | terram que dicitur terra Sancti Benedicti in loco Mazani, unus quorum, videlicet Lafra(n)cinus Armelende (y), distringitur | per Gr(aci)adeum Prandonum per guadiam et bannum et operas et tractas et condicia, et credo quod Graciadeus (z) tenet hoc in feu|dum a monasterio Sancti Petri in Monte quia Prandoni sunt vasalli illius monasterii de eo quod habent in terra illa, et | alius focus, s(cilicet) focus Mauri condam de Mazano, distringitur eodem modo per abbatem Sancte Eufemie, s(cilicet) de guadia et banno | et condiciis et operibus et tractis, et hoc scio quia vidi hoc fieri. De facto Nuvolenti, unde lis est, nescio aliquid'. | Interogatus si isti duo foci de Mazano qui tenent terram Guilielmi s(un)t de districto abbatis Sancte Eufemie, r(espondit): 'Non | facio differentiam de allodio vel tenuta quia nescio, set distringuntur unus per Graciadeum et alter per abbatem, ut dictum | est'. Interogatus si Lafra(n)cinus distringebat se antequam venisset habitare supra terram Guilielmi, r(espondit): 'Non recordor quando | pater Lafrancini venit habitare supra illam terram'. Interogatus pro (aa) quibus offensis dedit guadiam et bannum abbati Sancte | Eufemie pro (bb) terra Guilielmi, r(espondit) de omnibus offensis unde haberet querelam daret guadiam; 'set nescio dicere | nominatim de qua vel quibus dedisset, set bene sum certus quod bene dat, si offendit'.
§ Divithorus de Mazano i(uratus) t(estatur) idem quod Lafra(n)cus Kizola, excepto quod dicit se recordari antequam | pater Lafrancini ibi venisset habitare supra terram Guilielmi, et tunc cum venit ibi habitabat ipse de|super viam et distringebat se similiter per Prandones, set est de alio districto quia non est de terra Sancti Benedicti. | Interogatus si venit dicere hoc testimonium quia habet Guilielmum exosum propter placitum quod Guilielmus habuit | cum hominibus de Mazano, r(espondit) non; imo dicit se venisse per consules et dicit se diligere Guilielmum.
§ Mazanus Clarianus de Mazano i(uratus) t(estatur) idem per omnia quod Divithorus. Interogatus si distringit se per Sanctam Eufe|miam per allodium suum vel per terram Guilielmi quam tenet vel per unam et per aliam, r(espondit): 'Distringo per abbatem, set ne|scio diffinire per quam terram distringam, set ego habito supra meum allodium, set non habitatio (cc) supra terram Guilielmi | quam teneo'.
§ Ioh(anne)s Dominici de Mazano i(uratus) t(estatur) idem de illis duobus focis qui habitant supra terram | Guilielmi, quod unus distringitur per Gr(aci)adeum et alter per Sanctam Eufemiam, quod ceteri. Interogatus, r(espondit): 'Habito supra meum | allodium et distringo pro allodio per Danesinum, et si habitarem supra terram Guilielmi quam teneo, distringerem | per abbatem Sancte Eufemie, sic(ut) audivi ab abate; et audivi dici quod quidam Carlus, qui stabat supra terram | Guilielmi quam teneo, distringebatur per Sanctam Eufemiam'. Interogatus si illi qui habitant supra terram Guiliel|mi distringunt se per allodium suum vel per terram Guilielmi, r(espondit): 'Distringunt se per terram illam supra quam habi|tant; et si starent supra allodium suum distringerent se pro allodio suo tunc'. Interogatus, r(espondit): 'Non || veni dicere hoc testimonium quia velim malum Guilielmo, set per consules veni; de facto Nuvolenti, unde lis est, | nichil scio nec recordor quod vidissem illos qui stant supra terram Guilielmi dare guadiam; non recordor quod vidissem patrem | Lafra(n)cini habitare desuper viam; set si habitaret, distringeret per Prandones, et non est illa terra de terra Sancti Benedicti; et dico quod | Prandones tenent a Sancto Petro in Monte totum districtum allodii et feudi quod tenent in terra Mazani'.
§ Laurentius de Torculo de Virlis i(uratus) t(estatur): 'Dico quod Ioh(anne)s de Caloso, qui tenet terram illorum de Erbusco in loco Virlis, distringitur per Confa|nonerios, set nescio (dd) si distringatur per (ee) suum allodium supra quod habitat vel per illam terram illorum de Er|busco quam tenet, set nemo habitat supra terram illorum de Erbusco quam habent in terra illa, quod sciam; set universalis honor curtis | Virle est Confanoneriorum, quia alius d(omi)nus non habet districtum illius curtis, preter Confanonerios'. Interogatus si Guilielmus de Erbusco est | in placitum cum Bosone Confanonerio de districto sue terre, r(espondit) sic.
§ Vitalis de Catelina de Nuvolento i(uratus) t(estatur): 'Dico abbatem Sancti Petri in Monte esse universalem d(omi)num curtis Nuvolenti, ex|cepta curte Sancti Michaelis'. Interogatus quomodo scit (ff) hoc, r(espondit): 'Quia vidi et scio quod non est aliquis homo in terra illa qui non distringat se per | d(omi)num abbatem vel per illos qui tenent (gg) a monasterio, exceptis illis qui sunt de curte Sancti Michaelis, et credo illos esse .V. focos, s(cilicet)| Dodo et Muscardus et Sarioli et Lorenzoni (hh), qui sunt facti duo foci, s(cilicet) Lorenzoni. Item recordor de plus .XL. an(nis), et a mea | recordantia non vidi quod abas duxisset molinum suum versus terram Guilielmi, set vidi quod traxerunt vasum susum versus suam | terram (ii), et vidi monasterium tenere molinum et vasum sicuti est per .XL. an(nos); terram de cuius districto agitur non vidi a(m)plius | albergatam nisi a sex (jj) an(nis) infra, et de ea terra habet monasterium (kk) decimam'. Interogatus si monasterium dedit ca(m)bium Bo|nizoni pro vase, r(espondit): 'Nescio, nec est publica fama in terra illa quod monasterium dedisset inde ca(m)bium'. Interogatus, r(espondit) quod Inverardus | stabat supra illud illorum de Calcaria cum percussit Nasellum et Tursonum, qui tenebant a monasterio illam tenutam cum omni honore, | et ideo abas non habebat r(aci)onem (ll) petendi guadiam ab eo. Interogatus quomodo scit quod illi tenent honorifice (mm) a monasterio, | r(espondit): 'Quia fui ibi ubi fuerunt investiti inde cum honore. Tenuta Malatasce est de curte Sancti Michaelis; tenutam illorum de Capriolo non vidi ha|bitatam iam est diu, set facit operas manuales et dat bla(m)me(m) et petiam carnis et decimam monasterio, nec scio quod Ariprandinus Bocardus di|strinxisset Marcellum'. Interogatus, r(espondit): 'Nescio si Rodulfus de Conceso habeat districtum de suis terris Nuvolenti quia non habitatur, set habet suos homines | ad Manzanicham que fuit illorum de Calusco, nec scio quod Girardus Peliparius fecisset fidelitatem Iohanni de Calapino pro districto clausi | quod tenet ab eo iuxta (nn) castrum, et credo plus .XL. an(nis) esse quod Bonizoni tenent tenutam Guilielmi, nec scio quod teneatur terra | in illo loco per Sanctam Iuliam'. Interogatus si plebs Nuvolenti tenet honorifice suas terras, r(espondit): 'Non audivi dici quod una ecclesia distringat | alteram ecclesiam per bannum'. Interogatus (oo) si plebs tenet ecclesiam Sancti Michaelis et suas res honorifice, r(espondit) quod plebs adquisivit illam ecclesiam | a canonicis, 'ut credo'.
§ Ioh(anne)s de Caloso (pp) de Virlis i(uratus) t(estatur): 'Ego teneo terram Guilielmi in loco Virlis, unde dabam fictum grani quibusdam vasallis Guilielmi | de Erbusco, a quibus ipse Guilielmus adquisivit eam, quod fictum Guilielmus noluit recipere iam sunt duo anni (qq), quia volebat ut darem ei red|ditum de illa terra; et quia sum de districto Bosonis Confanonerii, ipse Boso interdixit m(ih)i ne darem ei nisi fictum de illa terra (rr)'. Interogatus si est de districto | Bosonis de allodio suo vel pro tenuta Guilielmi, r(espondit): 'Per unam et per alteram sum de suo districto. Item dico me habuisse verba et discordiam | cum Benedicto et Gebizone parzonavolis meis de hac terra quam tenebamus, que est modo Guilielmi, de qua discordia fuit facta querela | Antonio gastaldo Confanoneriorum et convenimus sub eo inde (ss) et dedimus ego et ipsi parzonavoli inde guadiam et bannum eidem gastal|do, set nescio cuiusmodi bannum dedissem, et .XX. an(ni) sunt vel plus quod hoc fuit. Item habebam duas meas consanguineas, una quarum | dicebatur Placentia et altera Brixiana, que tenebant de hac terra illorum de Erbusco, et quia noluit (tt) facere condiciones Confanoneriis, | s(cilicet) aranda et caranda et tractas et albergare equos de feno et dare lectos d(omi)no, que debebant facere pro illa terra, refutaverunt ille | mee cosine m(ih)i et predictis meis parzonavolis illam terram et nos tenemus eam et facimus illa condicia d(omi)nis. Item pater meus, cum essem ad|huc satis fantus, misit me Brixiam cum ficto grani et den(ariorum) quod dabamus illis de Erbusco pro hac terra, et quia noluerunt dare m(ih)i et | consanguineo meo ita co(m)medere sic(ut) debebant, retinuimus den(arios) ficti, et ideo abstulerunt nobis unam bestiam et mantellum et saccum | et retinuerunt bestiam et alia per annum; et in alio anno redierunt domi mee pro ficto et albergaria accipienda duobus hominibus | et quandoque ducebant unum equum et quandoque unam bestiam, et cum pater meus vidit eos, dixit eis: 'Exite cito curtem meam, quia non albergabitis (uu) hic', | et ipsi recesserunt, et postea ipsi redierunt cum predicto Antonio gastaldo domi mee, et gastaldus convenit eos et fecit illos reddere (vv) be|stiam et mantellum et saccum et patrem meum fecit dare eis fictum'. Interogatus si habitat supra allodium suum vel supra terram Guilielmi, | r(espondit): 'Supra meum allodium'. Interogatus si Boso dedit pignus Martinus Triovo et Carnevalo Codeferri pro districto illius terre Guiliel|mi et si facit inde placitum cum Guilielmo, r(espondit): 'Sic, set Guilielmus erat conquestus de me, quia volebat ut darem redditum; set | ego nolo dare nisi fictum'.
§ Zanellus Pethaginus de Nuvolento i(uratus) t(estatur): 'Ego et barbanus meus Girardo emimus terram a Girardo Casarii ad allodium et vendidit | eam nobis cum omni honore, que terra erat in loco Nuvolenti, et cum abas invenisset quod emebamus eam cum honore, dixit nobis quod | districtum erat suum et petiit inde a nobis guadiam, unde fecimus placitum cum eo sub consulibus Brixie, et fuimus conde(m)pnati ut | daremus ei guadiam; et in illo placito ostendit abas privilegia sua et cartas (6), in quibus continebatur universale districtum | illius curtis fore monasterii, quare fuit ei data victoria de illo placito. Item audivi publice dici in terra illa | quod universale districtum illius curtis Nuvolenti est Sancti Petri in Monte, preter curtem Sancti Michaelis, et plus .X. an(nis) est quod hoc audivi. | Item dico quod d(omi)nus abas habet decimam de terra ista Guilielmi, de cuius districto est lis, nec solebat habitari illa tenu|ta Guilielmi, set sunt sex an(ni) vel circa quod est habitata, nec u(m)quam vidi pro illa terra Guilielmi dari guadiam'. Interogatus si | Rodulfus de Conceso habet suam terram illius loci honorifice, r(espondit): 'Nescio, quia non habitatur'. Interogatus si illi de Lavello|longo habent districtum Sancti Michaelis et districtum tenute Malatasce, r(espondit) quod habent illi d(omi)ni de Lavellolongo divi|sim illam curtis Sancti Michaelis, et tenuta Malatasce est de illis tenutis Sancti Michaelis. Interogatus si Rasca (ww) habet districtum | sue tenute, r(espondit): 'Nescio; non habitatur modo illa tenuta, set abas habet decimam de ea et unam bla(m)me(m)'. De facto plebis | dicit se nescire. Interogatus, r(espondit) quod Girardus Peliparius iuravit fidelitatem Iohanni de Calapino de districto unius clausi quod | tenet ab eo, set credo quod Ioh(anne)s tenet illud clausum et totum districtum quod tenet in terra illa ab abate, excepto di|stricto curtis Sancti Michaelis. Interogatus, r(espondit): 'Audivi dici quod Inverardus percussit Nasellum, nec scio quod distrinxisset | inde per abatem nec per suum missum, set tunc habitabat Inverardus supra illud illorum de Calkera quod tenebant ab abate | honorifice, et hoc scio quia fui ibi ubi Manfredus iuravit fidelitatem inde abati Benedicto'. Interogatus, r(espondit): 'Cre|do quod Bonizones tenuerunt per .XL. an(nos) et plus terram Guilielmi'. Interogatus, r(espondit): 'Vidi monasterium tenere | molinum et vasum et clusam sicuti est per suum allodium a mea recordantia, que est .XXX. annorum, nec vidi | clusam duci superius, nec scio ca(m)bium fuisse datum pro vase, nec audivi dici quod illa terra Guilielmi, | que est iuxta (xx) molinum abbatis, habuisset aliquid desuper Rothonum'.
§ Girardus Peliparius de Nuvolento i(uratus) t(estatur) idem de e(m)ptione facta a Girardo Casarii cum honore, et quod | fuit ipse et eius nepos convicti ab abate ut darent guadiam abbati a consulibus Brixie dicit idem quod Zanel|lus eius nepos et uterque dicit ad interogationem factam per Guilielmum quod abas non dedit Girardum Casarium | in illo placito per testem, et quod Girardus non venit guarentare sibi districtum. Interogatus si est fama in terra illa | quod universale districtum curtis Nuvolenti est monasterii, excepta curte Sancti Michaelis, r(espondit): 'Sic, set illud | districtum curtis Sancti Michaelis (yy) est illorum de Lavellolongo, et illa Malatasce est de illa curte. Rodul|fus de Conceso non habet sedimen in terra illa, nec scio quod habeat districtum in terra illa'. De facto Martelli interogatus, r(espondit): | 'Nichil scio nisi ex auditu, et credo quod plebs (zz) tenet suas res honorifice'. Interogatus, r(espondit): 'Feci fidelitatem Iohanni | de Calapino de districto cuiusdam clausi quod teneo ab eo, set credo quod ipse tenet illud districtum a monaste|rio'. De eo quod Inverardus stabat supra (aaa) illorum de Calkara cum vulneravit Nasellum dicit idem quod Zanellus, | 'et .XL. an(ni) sunt quod Bonizoni tenent tenutam Guilielmi, nec scio quod fecissent inde districtum alicui, quia non ha|bitatur nisi ab octo an(nis) infra forte, et .XL. an(ni) sunt quod monasterium tenet molinum et vasum, et audivi | a quibusdam, set non publice, quod ca(m)bium et den(arios) fuerunt dati Bonizoni pro vase, set aliter nescio, nec scio (bbb) quod vasus | sit factus per terram Guilielmi'.
§ Zucca de Carnevale de Benis, cui (ccc) creditum est ac si iurasset ab utraque parte, testatur: 'Ego et alii | creditores Ribaldi de Cruce habebamus potherum ipsius Ribaldi per consules Brixie pro avero quod debebat | nobis, et in loco Vallis tenebat ipse Ribaldus terram in feodum (ddd) a Sancto Benedicto de Leno unde habe|bat tres sol(idos) ficti, ut ipse Ribaldus et Oddo de Cruce dicebant, et quia non poteram exigere illos tres sol(idos)| ab illis hominibus qui solvebant illud fictum ivi cum Inganabate, qui erat advocatus Sancti Petri, et fui ipsi Ingana|bato et d(omi)no abbati, qui modo est, conquestus de illis hominibus; qui distrinxerunt eos et fecerunt m(ih)i solvere, et tunc quesivi ab | abate et Inganabato quid hoc erat quod distringebant eos, et ipsi dixerunt quod terra erat Sancti Benedicti et distric|tum erat suum, et .IIII. an(ni) sunt vel .V. quod hoc fuit'. Interogatus si audivit a Riboldo (eee) vel ab illis de Cruce quod distric|tum illius terre esset abbatis (fff), r(espondit): 'Ego faciebam placitum cum illis hominibus quia dicebant quod debebam eis dare co(m)medere (ggg) | cum aportabant fictum, et erat Oddo de Cruce cum eis, et tunc dixi eis si habebant illud cum omni honore, | et Oddo dixit: 'Non habemus, quia districtum illius terre est monasteriu(m)(hhh) Sancti Petri in Monte''. Interogatus, r(espondit): 'Non vidi | illos dare guadiam nec bannum. Item dico unam vilatellam esse in curte Buarni que vocatur Po(m)pogne, | et est illa vilatella Sancti Benedicti, et est ibi capella que vocatur Sanctus Benedictus, et districtum illius vilatelle | est integraliter d(omi)ni episcopi, ut homines illius loci dicebant m(ih)i quia ibam illuc causa exigendi .XII. sol(idos)| ficti quos habebant (iii) ibi ipse Ribaldus de Cruce, set guadiam nec bannum non vidi dari ab illis hominibus. | De facto Nuvolenti nichil scio'.
§ Rotagallus de Nuvolento i(uratus) t(estatur): 'Ego teneo parum terre in loco Nuvolenti a Guilielmo de Riva, | unde do ei tercium, set solebam dare inde duos denarios et medium ficti; et cum ipse Guilielmus dicebat quod auferret | m(ih)i terram illam, quia nolebat accipere fictum, dixit quod daret eam alteri; et ego dixi: 'Non timeo quod aliquis homo huius | terre laboret eam'; et ipse dixit quod ipse staret supra et faceret eam laborare; et ego dixi: 'Si hoc face|res, non posset esse tibi aut m(ih)i multum cara, et aperirem tibi buthellas in terram'; et cum essent talia verba in|ter me et ipsum, Iacobinus Pedecanis et Albrichinus Ottonis de Plebe, qui erant ibi, dixerunt m(ih)i: 'Facias | ei securitatem standi suo precepto de hac offensione'; et ego dixi: 'Si vultis facio'; et sic feci ei | securitatem standi suo precepto de illa offensione et, facta securitate, fecimus pacem ita in verbo, | et fecit m(ih)i finem de illa offensione, nec dedi inde ei (jjj) aliquid nisi drictum suum; set si dixisset quod dedissem (kkk) gua|diam banni, non dedissem, nec dedi guadiam nec credo quod debeam ei dare, nec petiit ipse nec recordor | quod alius esset ibi preter Iohaninum (lll) cosinum meum, qui erat similiter mecum in illis verbis, quia est meus parzonavolus, | et feci illam securitatem per me et per ipsum, et .IIII. an(ni) vel .V. possunt esse quod hoc fuit'. Interogatus, r(espondit): 'Eramus | iuxta domum Grimoldini Sethaz extra aream suam ab uno cantono prope vineas, inter vineas et domum'. | Actum est hoc die sabbati nono intrante april(i), in laubia Brixie, an(no) Domini .M. cent(esimo) .LXXXIII., | indic(tione) prima. Interfuerunt rogati testes Daniottus da la Pescina, Maltalentus Zerle, Albertus notarius | de Bagnolo, Martinus Portilis.
(SN) Ego Girardus d(omi)ni Friderici imperatoris (7) notarius autenticum harum attestationum vidi et legi | et sicut in illo continebatur ita et hic scripsi, nichil addens vel minuens quod mutet sententiam, et | iussu d(omi)ni Magii et d(omi)ni Ugonis de Gromethello, consulum iustitie Brixie, qui dicebant eas | fore sub se latas de negocio quod vertebatur inter do(n)num Albertum, abbatem Sancti Petri | in Monte, ex una parte, et Guilielmum de Ripa, ex altera, eas per|petuavi et in publicam notionem deduxi et me subscripsi.


(a) tene(n)t da teneba(n)t mediante espunzione di -ba-.
(b) Così A.
(c) abb(at)i: isti tene(n)t (-et nota tironiana) - monasterio s(cilicet) nell'interlineo.
(d) -k- corr. da c.
(e) si Arip(r)and(us) Bocardus - r(espondit): 'Nescio' nell'interlineo.
(f) Precede h depennata.
(g) ho(min)ib(us) nel sopralineo, con segno di richiamo.
(h) dist(r)icto nell'interlineo, con segno di richiamo.
(i) curtis da curte mediante correzione di -i- su e con aggiunta di -s.
(j) N- corr. da altra lettera.
(k) -z- nell'interlineo, in corrispondenza di c espunta.
(l) Scio nel sopralineo.
(m) Segue h(abe)t depennato.
(n) Segue, all'inizio del rigo seguente, p(ro) aliq(u)a iterato e cassato mediante sottolineatura.
(o) n(e)c scio q(uod) vas(us) - Guiliel|mi nell'interlineo.
(p) A in.
(q) Segue i(uratus) depennato.
(r) q(ue) con q corr. da t(estatur).
(s) -i- corr. da e.
(t) A e(st) con e corr. da altra lettera.
(u) Segue m(eu)s anticipato e depennato.
(v) a- corr. da altra lettera.
(w) A Bndicti.
(x) Così A.
(y) -m- con il primo tratto corr. da l, della cui parte superiore rimane alone causato dallo spandimento dell'inchiostro.
(z) A Grad(eu)s.
(aa) p(ro) nel sopralineo.

(bb) p(ro) con p corr. da altra lettera, cui segue e espunta.
(cc) Così A; si sottintenda est.
(dd) Precede set (-et nota tironiana) nescio depennato.
(ee) Segue Confanonerios (Con- nota tironiana) depennato.
(ff) Segue sc depennato.
(gg) A tenet; -et nota tironiana.
(hh) -ore- nel sopralineo, con segno di richiamo, in corrispondenza di a depennata.
(ii) Segue Guilielmi depennato.
(jj) Segue a sex iterato e depennato.
(kk) Segue h(abe)t iterato e depennato.
(ll) Segue guadia(m) depennato.
(mm) Segue ab eo cassato mediante sottolineatura.
(nn) Segue clausu(m) depennato.
(oo) Segue r(espondit) depennato.
(pp) Segue i(uratus) t(estatur) depennato.
(qq) -i corr. su o.
(rr) t(er)ra nell'interlineo, con segno di richiamo.
(ss) Segue et (nota tironiana) dedim(us) ego et (nota tironiana) ip(s)i parzonavoli in(de) guadia(m) et (nota tironiana) bannu(m) eide(m)| gastaldo Confanonerior(um) (Con- nota tironiana) depennato; segue inoltre et (nota tironiana) convenim(us) (con- nota tironiana) sub eo in(de) iterato e non cassato.
(tt) Così A.
(uu) -bi- nel sopralineo, con segno di richiamo.
(vv) La prima d nell'interlineo, con segno di richiamo.
(ww) A Rasa.
(xx) -xta su rasura.
(yy) -li- corr. da altra lettera.
(zz) -b- nell'interlineo, con segno di richiamo.
(aaa) Segue ill(u)d depennato.
(bbb) nec scio nell'interlineo, con segno di richiamo.
(ccc) cui su rasura, come pare.
(ddd) Segue ab abate cassato mediante sottolineatura.
(eee) Così A.
(fff) La prima b corr. da d.
(ggg) Segue, all'inizio del rigo successivo, tu(m) depennato.
(hhh) Così A.
(iii) Così A.
(jjj) ei nel sopralineo.
(kkk) La seconda e corr. da et (nota tironiana).
(lll) Iohaninu(m) da Iohanin(us) mediante sovrapposizione del tratto orizzontale per la nasale sul segno abbr. per -us e aggiunta di -u.

(1) In questa generica menzione rientrano di certo i documenti 4, 30 e 36, già utilizzati dalla dirigenza monastica in altre occasioni per la difesa del proprio patrimonio, gli stessi che furono oggetto di una manipolazione fraudolenta promossa dai monaci (cf. nota introduttiva al doc. 87).
(2) Non si è reperito il documento relativo alla vendita menzionata qui e in seguito.
(3) Non ci sono pervenuti i documenti riguardanti il placito menzionato qui e in seguito.
(4) E' il terremoto del 1117, menzionato qui e in seguito (cf. doc. 74, nota 1).
(5) La memoria storica del teste va a un episodio avvenuto al termine della quarta campagna italiana di Federico I (marzo del 1168), quando il popolo di Susa loberò gli ostaggi bresciani, rivolgendosi contro l'imperatore che, appena prima di attraversare le Alpi, aveva fatto impiccare uno degli ostaggi, Zilio di Prando. Cf. Annales Brixienses, p. 813, redazione A (1168. obsides Brisie redditi, mortuo Zilio) e Annales Mediolanenses, pp. 376-7. Si veda anche BOSISIO, Il Comune, p. 620.
(6) Cf. nota 1.
(7) Federico I Barbarossa.

Edizione a cura di Ezio Barbieri ed Ettore Cau
Codifica a cura di Gianmarco Cossandi

Informazioni sul sito | Contatti
Sito valido XHTML | CSS