Registro n. 11 precedente | 1230 di 1770 | successivo

1230. Francesco Sforza al podestà di Como 1453 aprile 10 Milano

Francesco Sforza vuole che il podestà di Como, se, intese le parti, si avvederà che i beni e i cassoni dei quali fa parola nella sua supplica Margherita de Tizonis, moglie di Nicola de Rusconibus, le appartengono, inducano Giacomo, Bertono e nipoti a restituirglieli con procedura sommaria.

Potestati nostro Cumarum.
Nomine domine Margarite de Tizonis, uxoris Nicolai de Ruschonibus, inclusa exhibita est nobis peticio, cuius tenorem attendentes et ne supplicans bonis suis nudata indebite remaneat, mandamus vobis et volumus quatenus, habitis partibus et sumpta de narratis informatione expedienti, si constiterit huiusmodi capsonos et bona, de quibus in supplicatione fit mentio, esse supplicantis et sibi spectare, eo casu compellatis dictos Iacobum, Bertonum et nepotes ad reddendos et reassignandos ipsi supplicanti dictos capsonos et bona per modum quod summarie, et ullo penitus absque litigio, facti veritate attenta, suum ius exponens ipsa assequatur et debitum, nec iustam habeat gravaminis causam. Data Mediolani, ut supra.


(a) A margine: Ex intercessione sive comissione magnifici domini Angeli Simonete.