Registro n. 11 precedente | 662 di 1770 | successivo

662. Francesco Sforza a Cedreone da Roma 1453 febbraio 1 Milano

Francesco Sforza raccomanda a Cedreone da Roma, vicario del podestÓ di Milano, che, accertato che la vedova Margherita de Ramponi, vecchia e incapace di stare in giudizio, sia stata privata della dote e dei beni parafrenali, provveda con ogni mezzo giuridico che la donna ottenga entro quindici giorni soddisfazione di quanto le Ŕ dovuto attingendo ai beni lasciati dal defunto Luigi.

Domino Cedreoni de Roma, vicario domini potestatis Mediolani.
Margarita de Ramponibus, vidua et senex ob eius inopiam et ad litigandum inhabilitatem, dote sua et bonis parefrenalibus spoliata indebite existat, eam ob rem, considerantes tenorem involute eius peticionis mandamus vobis et committimus quatenus summatim, et absque litigiorum strepitibus, de narratis (a) in supplicatione certiorari curetis et, constito de vero supplicantis credito, provideatis omnibus iuris remediis quod supplicans in bonis relictis per dictum condam Aluisium satisfactionem suam, iure medio, omnino obtineat, predicta expediendo intra dies xv continuos ad tardius post harum receptionem, facti veritate attenta ut supplicans suum celeriter assequi valeat debitum. Mediolani, primo februarii 1453.


(a) Segue informatione depennato.