Registro n. 11 precedente | 713 di 1770 | successivo

713. Francesco Sforza al podestÓ di Como 1453 febbraio 7 Milano

Francesco Sforza chiede al podestÓ di Como di accertarsi, entro dieci giorni, di quanto Realdo de Lucino dice nella sua supplica. Gli riferisca tutto quello di cui sarÓ venuto a conoscenza e nel frattempo nulla si innovi.

Potestati nostro Cumarum.
Providere convenientius volentes super requisitis in annexa supplicatione Realdi de Lucino, committimus vobis et volumus quatenus, habitis partibus, de narratis in supplicatione veridicam habere studeatis informationem pariter et de causis quare supplicata concedi non debeant, rescribendo nobis indilate prout egeritis in premissis et quicquid habueritis. Mediolani, vii februarii 1453. Premissaque expediendo intra dies decem continuos ad longius post harum receptionem: quo in termino nihil contra ipsum supplicantem vel hac in re immo habitis vel innovari patiamini. Data ut supra.